|
|
LIBER PSALMORUM - LIBER III (Psalmi 73-89) |
73 74 75 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 86 87 88 89
PSALMUS 73 (72)
1 PSALMUS. Asaph.
Quam bonus rectis est Deus,
Deus his, qui mundo sunt corde!
2 Mei autem paene moti sunt pedes,
paene effusi sunt gressus mei,
3 quia zelavi super gloriantes,
pacem peccatorum videns.
4 Quia non sunt eis impedimenta,
sanus et pinguis est venter eorum.
5 In labore mortalium non sunt
et cum hominibus non flagellantur.
6 Ideo quasi torques est eis superbia,
et tamquam indumentum operuit eos violentia.
7 Prodit quasi ex adipe iniquitas eorum,
erumpunt cogitationes cordis.
8 Subsannaverunt et locuti sunt nequitiam,
iniquitatem ab excelso locuti sunt.
9 Posuerunt in caelo os suum,
et lingua eorum transivit in terra.
10 Ideo in alto sedent,
et aquae plenae non pervenient ad eos.
11 Et dixerunt: Quomodo scit Deus,
et si est scientia in Excelso? .
12 Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo
multiplicaverunt divitias.
13 Et dixi: Ergo sine causa mundavi cor meum
et lavi in innocentia manus meas;
14 et fui flagellatus tota die,
et castigatio mea in matutinis .
15 Si dixissem: Loquar ut illi ,
ecce generationem filiorum tuorum prodidissem.
16 Et cogitabam, ut cognoscerem hoc;
labor erat in oculis meis,
17 donec intravi in sanctuarium Dei
et intellexi novissima eorum.
18 Verumtamen in lubrico posuisti eos,
deiecisti eos in ruinas.
19 Quomodo facti sunt in desolationem!
Subito defecerunt, perierunt prae horrore.
20 Velut somnium evigilantis, Domine,
surgens imaginem ipsorum contemnes.
21 Quia exacerbatum est cor meum,
et renes mei compuncti sunt;
22 et ego insipiens factus sum et nescivi:
ut iumentum factus sum apud te.
23 Ego autem semper tecum;
tenuisti manum dexteram meam.
24 In consilio tuo deduces me
et postea cum gloria suscipies me.
25 Quis enim mihi est in caelo?
Et tecum nihil volui super terram.
26 Defecit caro mea et cor meum;
Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum.
27 Quia ecce, qui elongant se a te, peribunt;
perdidisti omnes, qui fornicantur abs te.
28 Mihi autem adhaerere Deo bonum est,
ponere in Domino Deo spem meam,
ut annuntiem omnes operationes tuas
in portis filiae Sion.
PSALMUS 74 (73)
1 Maskil. Asaph.
Ut quid, Deus, reppulisti in finem,
iratus est furor tuus super oves pascuae tuae?
2 Memor esto congregationis tuae,
quam possedisti ab initio.
Redemisti virgam hereditatis tuae: mons Sion, in quo habitasti.
3 Leva gressus tuos in ruinas sempiternas:
omnia vastavit inimicus in sancto.
4 Rugierunt, qui oderunt te,
in medio congregationis tuae;
posuerunt signa sua in signa.
5 Visi sunt quasi in altum securim vibrantes
in silva condensa.
6 Exciderunt ianuas eius in idipsum;
in securi et ascia deiecerunt.
7 Incenderunt igni sanctuarium tuum,
in terram polluerunt tabernaculum nominis tui;
8 dixerunt in corde suo: Opprimamus eos simul .
Combusserunt omnes congregationes Dei in terra.
9 Signa nostra non vidimus;
iam non est propheta,
et apud nos non est qui cognoscat amplius.
10 Usquequo, Deus, improperabit inimicus,
spernet adversarius nomen tuum in finem?
11 Ut quid avertis manum tuam
et tenes dexteram tuam in medio sinu tuo?
12 Deus autem rex noster ante saecula,
operatus est salutes in medio terrae.
13 Tu conscidisti in virtute tua mare,
contribulasti capita draconum in aquis.
14 Tu confregisti capita Leviathan,
dedisti eum escam monstris maris.
15 Tu dirupisti fontes et torrentes;
tu siccasti fluvios perennes.
16 Tuus est dies, et tua est nox,
tu fabricatus es luminaria et solem.
17 Tu statuisti omnes terminos terrae,
aestatem et hiemem, tu plasmasti ea.
18 Memor esto huius:
inimicus improperavit Domino,
et populus insipiens sprevit nomen tuum.
19 Ne tradas bestiis animas confitentes tibi
et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.
20 Respice in testamentum,
quia repleta sunt latibula terrae tentoriis violentiae.
21 Ne revertatur humilis factus confusus;
pauper et inops laudabunt nomen tuum.
22 Exsurge, Deus, iudica causam tuam;
memor esto improperiorum tuorum,
quae ab insipiente fiunt tota die.
23 Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum;
tumultus adversariorum tuorum ascendit semper.
PSALMUS 75 (74)
1 Magistro chori. Secundum " Ne destruxeris ".
PSALMUS. Asaph. Canticum.
2 Confitebimur tibi, Deus;
confitebimur et invocabimus nomen tuum:
narrabimus mirabilia tua.
3 Cum statuero tempus,
ego iustitias iudicabo.
4 Si liquefacta est terra et omnes, qui habitant in ea,
ego confirmavi columnas eius.
5 Dixi gloriantibus: Nolite gloriari!
et delinquentibus: Nolite exaltare cornu!
6 Nolite exaltare in altum cornu vestrum;
nolite loqui adversus Deum proterva .
7 Quia neque ab oriente neque ab occidente
neque a desertis exaltatio.
8 Quoniam Deus iudex est:
hunc humiliat et hunc exaltat.
9 Quia calix in manu Domini
vini meri plenus mixto.
Et inclinavit ex hoc in hoc;
verumtamen usque ad faeces epotabunt,
bibent omnes peccatores terrae.
10 Ego autem annuntiabo in saeculum,
cantabo Deo Iacob.
11 Et omnia cornua peccatorum confringam,
et exaltabuntur cornua iusti.
PSALMUS 76 (75)
1 Magistro chori. Fidibus. PSALMUS. Asaph. Canticum.
2 Notus in Iudaea Deus,
in Israel magnum nomen eius.
3 Et est in Salem tabernaculum eius,
et habitatio eius in Sion.
4 Ibi confregit coruscationes arcus,
scutum, gladium et bellum.
5 Illuminans tu, Mirabilis,
a montibus direptionis.
6 Spoliati sunt potentes corde, dormierunt somnum suum,
et non invenerunt omnes viri fortes manus suas.
7 Ab increpatione tua, Deus Iacob,
dormitaverunt auriga et equus.
8 Tu terribilis es, et quis resistet tibi?
Ex tunc ira tua.
9 De caelo auditum fecisti iudicium;
terra tremuit et quievit,
10 cum exsurgeret in iudicium Deus,
ut salvos faceret omnes mansuetos terrae.
11 Quoniam furor hominis confitebitur tibi,
et reliquiae furoris diem festum agent tibi.
12 Vovete et reddite Domino Deo vestro;
omnes in circuitu eius afferant munera Terribili,
13 ei, qui aufert spiritum principum,
terribili apud reges terrae.
PSALMUS 77 (76)
1 Magistro chori. Secundum Idithun. Asaph. PSALMUS.
2 Voce mea ad Dominum clamavi;
voce mea ad Deum, et intendit mihi.
3 In die tribulationis meae Deum exquisivi,
manus meae nocte expansae sunt
et non fatigantur.
Renuit consolari anima mea;
4 memor sum Dei et ingemisco,
exerceor, et deficit spiritus meus.
5 Vigiles tenuisti palpebras oculi mei; turbatus sum et non sum locutus.
6 Cogitavi dies antiquos
et annos aeternos in mente habui.
7 Meditatus sum nocte cum corde meo
et exercitabar et scobebam spiritum meum.
8 Numquid in aeternum proiciet Deus,
aut non apponet, ut complacitior sit adhuc?
9 Aut deficiet in finem misericordia sua,
cessabit verbum a generatione in generationem?
10 Aut obliviscetur misereri Deus,
aut continebit in ira sua misericordias suas?
11 Et dixi: Hoc vulnus meum:
mutatio dexterae Excelsi .
12 Memor ero operum Domini,
memor ero ab initio mirabilium tuorum.
13 Et meditabor in omnibus operibus tuis
et in adinventionibus tuis exercebor.
14 Deus, in sancto via tua;
quis deus magnus sicut Deus noster?
15 Tu es Deus, qui facis mirabilia,
notam fecisti in populis virtutem tuam.
16 Redemisti in brachio tuo populum tuum,
filios Iacob et Ioseph.
17 Viderunt te aquae, Deus,
viderunt te aquae et doluerunt;
etenim commotae sunt abyssi.
18 Effuderunt aquas nubila,
vocem dederunt nubes,
etenim sagittae tuae transeunt.
19 Vox tonitrui tui in rota;
illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae,
commota est et contremuit terra.
20 In mari via tua, et semitae tuae in aquis multis;
et vestigia tua non cognoscuntur.
21 Deduxisti sicut oves populum tuum
in manu Moysi et Aaron.
PSALMUS 78 (77)
1 Maskil. Asaph.
Attendite, popule meus, doctrinam meam;
inclinate aurem vestram in verba oris mei.
2 Aperiam in parabolis os meum,
eloquar arcana aetatis antiquae.
3 Quanta audivimus et cognovimus ea,
et patres nostri narraverunt nobis,
4 non occultabimus a filiis eorum,
generationi alteri narrantes
laudes Domini et virtutes eius
et mirabilia eius, quae fecit.
5 Constituit testimonium in Iacob
et legem posuit in Israel;
quanta mandaverat patribus nostris
nota facere ea filiis suis,
6 ut cognoscat generatio altera,
filii, qui nascentur.
Exsurgent et narrabunt filiis suis,
7 ut ponant in Deo spem suam
et non obliviscantur operum Dei
et mandata eius custodiant.
8 Ne fiant sicut patres eorum,
generatio rebellis et exasperans;
generatio, quae non firmavit cor suum,
et non fuit fidelis Deo spiritus eius.
9 Filii Ephraim, intendentes et mittentes arcum,
conversi sunt in die belli.
10 Non custodierunt testamentum Dei
et in lege eius renuerunt ambulare.
11 Et obliti sunt factorum eius
et mirabilium eius, quae ostendit eis.
12 Coram patribus eorum fecit mirabilia
in terra Aegypti, in campo Taneos.
13 Scidit mare et perduxit eos
et statuit aquas quasi in utre.
14 Et deduxit eos in nube per diem
et per totam noctem in illuminatione ignis.
15 Scidit petram in eremo
et adaquavit eos velut abyssus multa.
16 Et eduxit rivulos de petra
et deduxit tamquam flumina aquas.
17 Et apposuerunt adhuc peccare ei,
in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso.
18 Et tentaverunt Deum in cordibus suis,
petentes escas animabus suis;
19 et contra Deum locuti sunt,
dixerunt: Numquid poterit Deus parare mensam in deserto? .
20 Ecce percussit petram, et fluxerunt aquae,
et torrentes inundaverunt.
Numquid et panem poterit dare
aut parare carnes populo suo? .
21 Ideo audivit Dominus et exarsit,
et ignis accensus est in Iacob,
et ira ascendit in Israel.
22 Quia non crediderunt in Deo
nec speraverunt in salutari eius.
23 Verumtamen mandavit nubibus desuper
et ianuas caeli aperuit;
24 et pluit illis manna ad manducandum
et panem caeli dedit eis:
25 panem angelorum manducavit homo;
cibaria misit eis ad abundantiam.
26 Excitavit austrum in caelo
et induxit in virtute sua africum;
27 et pluit super eos sicut pulverem carnes
et sicut arenam maris volatilia pennata:
28 et ceciderunt in medio castrorum eorum,
circa tabernacula eorum.
29 Et manducaverunt et saturati sunt nimis,
et desiderium eorum attulit eis.
30 Nondum recesserant a desiderio suo,
adhuc escae eorum erant in ore ipsorum,
31 et ira Dei ascendit super eos
et occidit pingues eorum
et electos Israel prostravit.
32 In omnibus his peccaverunt adhuc
et non crediderunt in mirabilibus eius;
33 et consumpsit in halitu dies eorum
et annos eorum cum festinatione.
34 Cum occideret eos, quaerebant eum
et conversi veniebant diluculo ad eum;
35 et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum,
et Deus Excelsus redemptor eorum est.
36 Et suaserunt ei in ore suo
et lingua sua mentiti sunt ei;
37 cor autem eorum non erat rectum cum eo,
nec fideles erant in testamento eius.
38 Ipse autem est misericors
et propitiatur iniquitati et non disperdit.
Saepe avertit iram suam
et non accendit omnem furorem suum.
39 Et recordatus est quia caro sunt,
spiritus vadens et non rediens.
40 Quoties exacerbaverunt eum in deserto,
in iram concitaverunt eum in inaquoso!
41 Et reversi sunt et tentaverunt Deum
et Sanctum Israel exacerbaverunt.
42 Non sunt recordati manus eius,
diei, qua redemit eos de manu tribulantis.
43 Cum posuit in Aegypto signa sua
et prodigia sua in campo Taneos.
44 Convertit in sanguinem flumina eorum
et rivulos eorum, ne biberent.
45 Misit in eos coenomyiam et comedit eos,
ranam et perdidit eos.
46 Dedit brucho fructus eorum,
labores eorum locustae.
47 Occidit in grandine vineas eorum,
moros eorum in pruina.
48 Tradidit grandini iumenta eorum
et greges eorum flammae ignis.
49 Misit in eos ardorem irae suae,
indignationem et comminationem et angustiam,
immissionem angelorum malorum.
50 Complanavit semitam irae suae;
non pepercit a morte animabus eorum
et vitam eorum in peste conclusit.
51 Percussit omne primogenitum in terra Aegypti,
primitias roboris eorum in tabernaculis Cham.
52 Abstulit sicut oves populum suum
et perduxit eos tamquam gregem in deserto.
53 Deduxit eos in spe, et non timuerunt,
et inimicos eorum operuit mare.
54 Et induxit eos in fines sanctificationis suae,
in montem, quem acquisivit dextera eius.
55 Et eiecit a facie eorum gentes
et divisit eis terram in funiculo hereditatis
et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israel.
56 Et tentaverunt et exacerbaverunt Deum Excelsum
et testimonia eius non custodierunt.
57 Recesserunt et praevaricati sunt,
quemadmodum patres eorum;
conversi sunt retro ut arcus pravus.
58 In iram concitaverunt eum in collibus suis
et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt.
59 Audivit Deus et exarsit
et sprevit valde Israel.
60 Et reppulit habitaculum Silo,
tabernaculum, ubi habitavit in hominibus.
61 Et tradidit in captivitatem virtutem suam
et pulchritudinem suam in manus inimici.
62 Et conclusit in gladio populum suum
et in hereditatem suam exarsit.
63 Iuvenes eorum comedit ignis,
et virgines eorum non sunt desponsatae.
64 Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt,
et viduae eorum non plorabantur.
65 Et excitatus est tamquam dormiens Dominus,
tamquam potens crapulatus a vino.
66 Et percussit inimicos suos in posteriora,
opprobrium sempiternum dedit illis.
67 Et reppulit tabernaculum Ioseph
et tribum Ephraim non elegit,
68 sed elegit tribum Iudae,
montem Sion, quem dilexit.
69 Et aedificavit sicut excelsum sanctuarium suum,
sicut terram, quam fundavit in saecula.
70 Et elegit David servum suum
et sustulit eum de gregibus ovium,
71 de post fetantes accepit eum:
pascere Iacob populum suum
et Israel hereditatem suam.
72 Et pavit eos in innocentia cordis sui
et in prudentia manuum suarum deduxit eos.
PSALMUS 79 (78)
1 PSALMUS. Asaph.
Deus, venerunt gentes in hereditatem tuam,
polluerunt templum sanctum tuum,
posuerunt Ierusalem in ruinas.
2 Dederunt morticina servorum tuorum escas volatilibus caeli,
carnes sanctorum tuorum bestiis terrae.
3 Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam
in circuitu Ierusalem, et non erat qui sepeliret.
4 Facti sumus opprobrium vicinis nostris,
subsannatio et illusio his, qui in circuitu nostro sunt.
5 Usquequo, Domine? Irasceris in finem?
Accendetur velut ignis zelus tuus?
6 Effunde iram tuam in gentes, quae te non noverunt,
et in regna, quae nomen tuum non invocaverunt,
7 quia comederunt Iacob
et sedem eius desolaverunt.
8 Ne memineris iniquitatum patrum nostrorum,
cito anticipent nos misericordiae tuae,
quia pauperes facti sumus nimis.
9 Adiuva nos, Deus salutaris nostri,
propter gloriam nominis tui et libera nos;
et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum.
10 Quare dicent in gentibus: Ubi est Deus eorum? .
Innotescat in nationibus coram oculis nostris
ultio sanguinis servorum tuorum, qui effusus est.
11 Introeat in conspectu tuo gemitus compeditorum;
secundum magnitudinem brachii tui
superstites relinque filios mortis.
12 Et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum,
improperium ipsorum, quod exprobraverunt tibi, Domine.
13 Nos autem, populus tuus et oves pascuae tuae,
confitebimur tibi in saeculum;
in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam.
PSALMUS 80 (79)
1 Magistro chori. Secundum " Lilium praecepti ".
Asaph. PSALMUS.
2 Qui pascis Israel, intende,
qui deducis velut ovem Ioseph.
Qui sedes super cherubim, effulge
3 coram Ephraim, Beniamin et Manasse.
Excita potentiam tuam et veni,
ut salvos facias nos.
4 Deus, converte nos,
illustra faciem tuam, et salvi erimus.
5 Domine, Deus virtutum,
quousque irasceris super orationem populi tui?
6 Cibasti nos pane lacrimarum
et potum dedisti nobis in lacrimis copiose.
7 Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris,
et inimici nostri subsannaverunt nos.
8 Deus virtutum, converte nos,
illustra faciem tuam, et salvi erimus.
9 Vineam de Aegypto transtulisti,
eiecisti gentes et plantasti eam.
10 Purgasti locum in conspectu eius,
plantasti radices eius, et implevit terram.
11 Operti sunt montes umbra eius,
et ramis eius cedri Dei;
12 extendit palmites suos usque ad mare
et usque ad flumen propagines suas.
13 Ut quid destruxisti maceriam eius,
et vindemiant eam omnes, qui praetergrediuntur viam?
14 Exterminavit eam aper de silva,
et singularis ferus depastus est eam.
15 Deus virtutum, convertere,
respice de caelo et vide et visita vineam istam.
16 Et protege eam, quam plantavit dextera tua,
et super filium hominis, quem confirmasti tibi.
17 Incensa est igni et suffossa;
ab increpatione vultus tui peribunt.
18 Fiat manus tua super virum dexterae tuae,
super filium hominis, quem confirmasti tibi.
19 Et non discedemus a te, vivificabis nos,
et nomen tuum invocabimus.
20 Domine, Deus virtutum, converte nos
et illustra faciem tuam, et salvi erimus.
PSALMUS 81 (80)
1 Magistro chori. Secundum " Torcularia... ". Asaph.
2 Exsultate Deo adiutori nostro;
iubilate Deo Iacob.
3 Sumite psalmum et date tympanum,
psalterium iucundum cum cithara.
4 Bucinate in neomenia tuba,
in die plenae lunae, in sollemnitate nostra.
5 Quia praeceptum in Israel est,
et iudicium Deo Iacob.
6 Testimonium in Ioseph posuit illud,
cum exiret de terra Aegypti;
sermonem, quem non noveram, audivi:
7 Diverti ab oneribus dorsum eius;
manus eius a cophino recesserunt.
8 In tribulatione invocasti me, et liberavi te,
exaudivi te in abscondito tempestatis,
probavi te apud aquam Meriba.
9 Audi, populus meus, et contestabor te;
Israel, utinam audias me!
10 Non erit in te deus alienus,
neque adorabis deum extraneum.
11 Ego enim sum Dominus Deus tuus,
qui eduxi te de terra Aegypti;
dilata os tuum, et implebo illud.
12 Et non audivit populus meus vocem meam,
et Israel non intendit mihi.
13 Et dimisi eos secundum duritiam cordis eorum,
ibunt in adinventionibus suis.
14 Si populus meus audisset me,
Israel si in viis meis ambulasset!
15 In brevi inimicos eorum humiliassem
et super tribulantes eos misissem manum meam.
16 Inimici Domini blandirentur ei,
et esset sors eorum in saecula;
17 et cibarem eos ex adipe frumenti
et de petra melle saturarem eos .
PSALMUS 82 (81)
1 PSALMUS. Asaph.
Deus stetit in concilio divino,
in medio deorum iudicat.
2 Usquequo iudicabitis inique
et facies peccatorum sumetis?
3 Iudicate egeno et pupillo,
humilem et pauperem iustificate.
4 Eripite pauperem
et egenum de manu peccatoris liberate .
5 Nescierunt neque intellexerunt, in tenebris ambulant;
movebuntur omnia fundamenta terrae.
6 Ego dixi: Dii estis,
et filii Excelsi omnes .
7 Vos autem sicut homines moriemini
et sicut unus de principibus cadetis.
8 Surge, Deus, iudica terram,
quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus.
PSALMUS 83 (82)
1 Canticum. PSALMUS. Asaph.
2 Deus, ne quiescas, ne taceas
neque compescaris, Deus,
3 quoniam ecce inimici tui fremuerunt,
et, qui oderunt te, extulerunt caput.
4 Adversus populum tuum malignaverunt consilium
et cogitaverunt adversus eos, quos abscondisti tibi.
5 Dixerunt: Venite, et disperdamus eos de gente,
et non memoretur nomen Israel ultra! .
6 Quoniam cogitaverunt unanimiter,
adversum te testamentum statuerunt:
7 tabernacula Idumaeorum et Ismaelitae,
Moab et Agareni,
8 Gebal et Ammon et Amalec,
Philistaea cum habitantibus Tyrum.
9 Etenim Assur sociabatur cum illis;
facti sunt in adiutorium filiis Lot.
10 Fac illis sicut Madian et Sisarae,
sicut Iabin in torrente Cison.
11 Disperierunt in Endor,
facti sunt ut stercus super terram.
12 Pone duces eorum sicut Oreb et Zeb
et Zebee et Salmana, omnes principes eorum,
13 qui dixerunt:
Hereditate possideamus pascua Dei! .
14 Deus meus, pone illos ut rotam
et sicut stipulam ante ventum.
15 Sicut ignis, qui comburit silvam,
et sicut flamma devorans montes,
16 ita persequeris illos in tempestate tua
et in procella tua turbabis eos.
17 Imple facies eorum ignominia,
et quaerent nomen tuum, Domine.
18 Erubescant et conturbentur in saeculum saeculi
et confundantur et pereant;
19 et cognoscant quia nomen tibi Dominus:
tu solus Altissimus super omnem terram.
PSALMUS 84 (83)
1 Magistro chori. Secundum " Torcularia ".
Filiorum Core. PSALMUS.
2 Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum!
3 Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini.
Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum.
4 Etenim passer invenit sibi domum,
et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos:
altaria tua, Domine virtutum, rex meus et Deus meus.
5 Beati, qui habitant in domo tua:
in perpetuum laudabunt te.
6 Beatus vir, cuius est auxilium abs te,
ascensiones in corde suo disposuit.
7 Transeuntes per vallem sitientem
in fontem ponent eam,
etenim benedictionibus vestiet eam pluvia matutina.
8 Ibunt de virtute in virtutem,
videbitur Deus deorum in Sion.
9 Domine, Deus virtutum, exaudi orationem meam;
auribus percipe, Deus Iacob.
10 Protector noster aspice, Deus,
et respice in faciem christi tui.
11 Quia melior est dies una in atriis tuis super milia,
elegi ad limen esse in domo Dei mei
magis quam habitare in tabernaculis peccatorum.
12 Quia sol et scutum est Dominus Deus,
gratiam et gloriam dabit Dominus;
non privabit bonis eos,
qui ambulant in innocentia.
13 Domine virtutum, beatus homo, qui sperat in te.
PSALMUS 85 (84)
1 Magistro chori. Filiorum Core. PSALMUS.
2 Complacuisti tibi, Domine, in terra tua,
convertisti captivitatem Iacob.
3 Remisisti iniquitatem plebis tuae,
operuisti omnia peccata eorum.
4 Contraxisti omnem iram tuam,
revertisti a furore indignationis tuae.
5 Converte nos, Deus, salutaris noster,
et averte iram tuam a nobis.
6 Numquid in aeternum irasceris nobis
aut extendes iram tuam a generatione in generationem?
7 Nonne tu conversus vivificabis nos,
et plebs tua laetabitur in te?
8 Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam
et salutare tuum da nobis.
9 Audiam, quid loquatur Dominus Deus,
quoniam loquetur pacem ad plebem suam et sanctos suos
et ad eos, qui convertuntur corde.
10 Vere prope timentes eum salutare ipsius,
ut inhabitet gloria in terra nostra.
11 Misericordia et veritas obviaverunt sibi,
iustitia et pax osculatae sunt.
12 Veritas de terra orta est,
et iustitia de caelo prospexit.
13 Etenim Dominus dabit benignitatem,
et terra nostra dabit fructum suum.
14 Iustitia ante eum ambulabit
et ponet in via gressus suos.
PSALMUS 86 (85)
1 Precatio. David.
Inclina, Domine, aurem tuam et exaudi me,
quoniam inops et pauper sum ego.
2 Custodi animam meam, quoniam sanctus sum;
salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te
3 Miserere mei, Domine, quoniam ad te clamavi tota die.
4 Laetifica animam servi tui,
quoniam ad te, Domine, animam meam levavi.
5 Quoniam tu, Domine, suavis et mitis
et multae misericordiae omnibus invocantibus te. -
6 Auribus percipe, Domine, orationem meam
et intende voci deprecationis meae.
7 In die tribulationis meae clamavi ad te,
quia exaudies me.
8 Non est similis tui in diis, Domine,
et nihil sicut opera tua.
9 Omnes gentes, quascumque fecisti, venient
et adorabunt coram te, Domine,
et glorificabunt nomen tuum,
10 quoniam magnus es tu et faciens mirabilia:
tu es Deus solus.
11 Doce me, Domine, viam tuam,
et ingrediar in veritate tua;
simplex fac cor meum,
ut timeat nomen tuum.
12 Confitebor tibi, Domine Deus meus, in toto corde meo
et glorificabo nomen tuum in aeternum,
13 quia misericordia tua magna est super me,
et eruisti animam meam ex inferno inferiori.
14 Deus, superbi insurrexerunt super me,
et synagoga potentium quaesierunt animam meam
et non proposuerunt te in conspectu suo.
15 Et tu, Domine, Deus miserator et misericors,
patiens et multae misericordiae et veritatis,
16 respice in me et miserere mei;
da fortitudinem tuam puero tuo
et salvum fac filium ancillae tuae.
17 Fac mecum signum in bonum,
ut videant, qui oderunt me, et confundantur,
quoniam tu, Domine, adiuvisti me et consolatus es me.
PSALMUS 87 (86)
1 Filiorum Core. PSALMUS. Canticum.
Fundamenta eius in montibus sanctis;
2 diligit Dominus portas Sion
super omnia tabernacula Iacob.
3 Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei! -
4 Memor ero Rahab et Babylonis inter scientes me;
ecce Philistaea et Tyrus cum Aethiopia:
hi nati sunt illic.
5 Et de Sion dicetur: Hic et ille natus est in ea;
et ipse firmavit eam Altissimus .
6 Dominus referet in librum populorum:
Hi nati sunt illic .
7 Et cantant sicut choros ducentes:
Omnes fontes mei in te .
PSALMUS 88 (87)
1 Canticum. PSALMUS. Filiorum Core. Magistro chori.
Secundum " Mahalat ". Ad cantandum. Maskil. Heman Ezrahitae.
2 Domine, Deus salutis meae,
in die clamavi et nocte coram te.
3 Intret in conspectu tuo oratio mea;
inclina aurem tuam ad precem meam.
4 Quia repleta est malis anima mea,
et vita mea inferno appropinquavit.
5 Aestimatus sum cum descendentibus in lacum,
factus sum sicut homo sine adiutorio.
6 Inter mortuos liber,
sicut vulnerati dormientes in sepulcris;
quorum non es memor amplius,
et ipsi de manu tua abscissi sunt.
7 Posuisti me in lacu inferiori,
in tenebrosis et in umbra mortis.
8 Super me gravatus est furor tuus,
et omnes fluctus tuos induxisti super me.
9 Longe fecisti notos meos a me,
posuisti me abominationem eis;
conclusus sum et non egrediar.
10 Oculi mei languerunt prae afflictione.
Clamavi ad te, Domine, tota die,
expandi ad te manus meas. -
11 Numquid mortuis facies mirabilia,
aut surgent umbrae et confitebuntur tibi?
12 Numquid narrabit aliquis in sepulcro misericordiam tuam
et veritatem tuam in loco perditionis?
13 Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua,
et iustitia tua in terra oblivionis?
14 Et ego ad te, Domine, clamavi,
et mane oratio mea praeveniet te.
15 Ut quid, Domine, repellis animam meam,
abscondis faciem tuam a me?
16 Pauper sum ego et moriens a iuventute mea;
portavi pavores tuos et conturbatus sum.
17 Super me transierunt irae tuae,
et terrores tui exciderunt me.
18 Circuierunt me sicut aqua tota die,
circumdederunt me simul.
19 Elongasti a me amicum et proximum,
et noti mei sunt tenebrae.
PSALMUS 89 (88)
1 Maskil. Ethan Ezrahitae.
2 Misericordias Domini in aeternum cantabo;
in generationem et generationem
annuntiabo veritatem tuam in ore meo.
3 Quoniam dixisti: In aeternum misericordia aedificabitur ,
in caelis firmabitur veritas tua.
4 Disposui testamentum electo meo,
iuravi David servo meo:
5 Usque in aeternum confirmabo semen tuum
et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam .
6 Confitebuntur caeli mirabilia tua, Domine,
etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum.
7 Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino,
similis erit Domino in filiis Dei?
8 Deus, metuendus in consilio sanctorum,
magnus et terribilis super omnes, qui in circuitu eius sunt.
9 Domine, Deus virtutum, quis similis tibi?
Potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.
10 Tu dominaris superbiae maris,
elationes fluctuum eius tu mitigas.
11 Tu conculcasti sicut vulneratum Rahab,
in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos.
12 Tui sunt caeli, et tua est terra,
orbem terrae et plenitudinem eius tu fundasti;
13 Aquilonem et austrum tu creasti,
Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt.
14 Tibi brachium cum potentia;
firma est manus tua, et exaltata dextera tua.
15 Iustitia et iudicium firmamentum sedis tuae.
Misericordia et veritas praecedent faciem tuam.
16 Beatus populus, qui scit iubilationem.
Domine, in lumine vultus tui ambulabunt
17 et in nomine tuo exsultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur,
18 quoniam decor virtutis eorum tu es,
et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum.
19 Quia Domini est scutum nostrum,
et Sancti Israel rex noster.
20 Tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti:
Posui adiutorium in potente
et exaltavi electum de plebe.
21 Inveni David servum meum;
oleo sancto meo unxi eum.
22 Manus enim mea firma erit cum eo, et brachium meum confortabit eum.
23 Nihil proficiet inimicus in eo,
et filius iniquitatis non opprimet eum.
24 Et concidam a facie ipsius inimicos eius
et odientes eum percutiam.
25 Et veritas mea et misericordia mea cum ipso,
et in nomine meo exaltabitur cornu eius.
26 Et ponam super mare manum eius
et super flumina dexteram eius.
27 Ipse invocabit me: Pater meus es tu,
Deus meus et refugium salutis meae.
28 Et ego primogenitum ponam illum,
excelsum prae regibus terrae.
29 In aeternum servabo illi misericordiam meam;
et testamentum meum fidele ipsi.
30 Et ponam in saeculum saeculi semen eius;
et thronum eius sicut dies caeli.
31 Si autem dereliquerint filii eius legem meam
et in iudiciis meis non ambulaverint,
32 si iustificationes meas profanaverint
et mandata mea non custodierint,
33 visitabo in virga delictum eorum
et in verberibus iniquitatem eorum.
34 Misericordiam autem meam non avertam ab eo
neque mentiar in veritate mea.
35 Non profanabo testamentum meum et, quae procedunt de labiis meis, non faciam
irrita.
36 Semel iuravi in sancto meo: David non mentiar.
37 Semen eius in aeternum manebit,
et thronus eius sicut sol in conspectu meo
38 et sicut luna firmus stabit in aeternum
et testis in caelo fidelis .
39 Tu vero reppulisti et reiecisti,
iratus es contra christum tuum;
40 evertisti testamentum servi tui,
profanasti in terram diadema eius.
41 Destruxisti omnes muros eius,
posuisti munitiones eius in ruinas.
42 Diripuerunt eum omnes transeuntes viam,
factus est opprobrium vicinis suis.
43 Exaltasti dexteram deprimentium eum,
laetificasti omnes inimicos eius.
44 Avertisti aciem gladii eius
et non es auxiliatus ei in bello.
45 Finem posuisti splendori eius
et sedem eius in terram collisisti.
46 Minorasti dies iuventutis eius,
perfudisti eum confusione.
47 Usquequo, Domine, absconderis in finem,
exardescet sicut ignis ira tua?
48 Memorare, quam brevis mea substantia.
Ad quam vanitatem creasti omnes filios hominum?
49 Quis est homo, qui vivet et non videbit mortem,
eruet animam suam de manu inferi?
50 Ubi sunt misericordiae tuae antiquae, Domine,
sicut iurasti David in veritate tua?
51 Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum,
quod continui in sinu meo, multarum gentium,
52 quo exprobraverunt inimici tui, Domine,
quo exprobraverunt vestigia christi tui.
53 Benedictus Dominus in aeternum. Fiat, fiat.