|
|
EPISTULA III IOANNIS |
1 Presbyter Gaio carissimo, quem ego diligo in
veritate.
2 Carissime, in omnibus exopto prospere te agere et valere, sicut prospere agit
anima tua.
3 Nam gavisus sum valde, venientibus fratribus et testimonium perhibentibus
veritati tuae, quomodo tu in veritate ambules.
4 Maius horum non habeo gaudium, quam ut audiam filios meos in veritate
ambulare.
5 Carissime, fideliter facis, quidquid operaris in fratres et hoc in
peregrinos,
6 qui testimonium reddiderunt caritati tuae in conspectu ecclesiae. Bene facies
subveniens illis in via digne Deo;
7 pro nomine enim profecti sunt, nihil accipientes a gentilibus.
8 Nos ergo debemus sublevare huiusmodi, ut cooperatores simus veritatis.
9 Scripsi aliquid ecclesiae; sed is qui amat primatum gerere in eis, Diotrephes,
non recipit nos.
10 Propter hoc, si venero, commonebo eius opera, quae facit verbis malignis
garriens in nos; et quasi non ei ista sufficiant, nec ipse suscipit fratres et
eos, qui cu piunt, prohibet et de ecclesia eicit.
11 Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est;
qui malefacit, non vidit Deum.
12 Demetrio testimonium redditur ab omnibus et ab ipsa veritate; sed et nos
testimonium perhibemus, et scis quoniam testimonium nostrum verum est.
13 Multa habui scribere tibi, sed nolo per atramentum et calamum scribere tibi;
14 spero autem protinus te videre, et os ad os loquemur.
15 Pax tibi. Salutant te
amici. Saluta amicos nominatim.